- MUTILANDI occisos mos
- MUTILANDI occisos mosVeteribus usitatus, memoratur Lycophroni Cassandrâ,Πάντας δ᾿ ἀνάγνοις χερσὶν εν ναῷ κτενεῖ,Λώβαισιν αἰκιςθέντας ὀγκαίου βόθρου.Omnesque cruda caedet in sacris manisCereris favissis saucios crudeliter.Uti Scaliger reddit; Meursius mavult reddere, ignominiose truncatos. Nam ita solebant illis facere, quos e medio sustulissent, ne a Manibus eorum (quos vagari et homines maxime in imicos noctu terrificare credebant) infestarentur; atque id vocabant μαχαλίζειν et ἀκρωτηριάζειν. Scholiastes Sophoclis Electr. Ε᾿ιώθασιν οἱ δράσαντες ἐμφύλιον φόνον ἀκρωτηριάζειν τοὺς ἀναιρεθέντας, ἐκ παντὸς μέρους τοῦ σώματος ἀποτεμνόμενοι, καὶ περιάπτειν ἑαυτοῖς τὰ ἄκρα συνέιροντες, διὰ τούτων ωσπερ τὴν δύναμιν ἐκέινων ἀφαιρούμενοι, διὰ τὸ μὴ παθεῖν ἐις ὕςτερον τὸ δεινὸν παῤ ἐκείνων ἐφόρουν δὲ ἐις τὰς μαχάλας τὰ ἄκρα, ὃ καὶ μαχαλιςθῆναι ἔλεγον. Solebant ii, qui caedem dolô commiserant, occisorum extremitates, e totius corporis unoquoque membro abscindere et collo sibi ita catenatas suspendere, velut adimentes hôc pactô illis vim, sibi in posterum nocendi -- Id quod μαχαλιςθῆναι dixerunt. Ε᾿ξάργματα i. e. praesegmina, vocat Apollonius l. 4. huiusmodi extreinitates: moremque plene describit Virg. Aen. l. 6. v. 494.Atque hîc Priamidem laniatum corpore totôDeiphobum vidit, lacerum crudeliter ora:Ora manusque ambas, populataque tempora raptisAuribus et truncas inhonestô vulnere nares.Vide quoque Stat. Thebaid. l. 1. Terentium Hecyrâ Act. 1. Sc. 1. Quintilian. Decl. 12. et 14. Sallustium Hist. l. 4. etc. e quibus posterioribus, etiam Romanis id non inusitatum fuisse, colligitur. Sed nec occeisis solum id faciebant Veteres verum et vivis, quos punitos volebant. Iustinus l. 11. c. 14. Inter haec DCCC. admodum Graeci occurrunt Alexandro, qui poenam captivit at is truncatâ corporum parte tulerant. Quo pertinet de Zopyro historia;de Moecho Epigr. 83. Martial. l. 2. ubi naribus auribusque; alibi ubi genitalibus, mutilari id hominum genus consuevisselegimus. De manibus, vide supra. Atque eô modô mutilati Laceri dicebantur, Asconius 2. Verr. et Festus etc. Vide plura hanc in rem apud Ioann. Meursium ad Lycophronem d. l. Fabrum Semestr. l. 3. c. 19. Loccenium ad Curt. l. 5. c. 5. et supra ubi de Caedem lustrandi ritu, nec non voce Lacer; uti de quintuplici apud Hebraeos poena in Mutilationibus corporis exsolvi solita, infra voce Talio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.